von ille ego qui » Fr 22. Jul 2011, 11:44
salve, mi Conse!
benigne necnon optime mones! liceat mihi verbis a te propositis haec apponere: mutari, maturescere, ...
siquis igitur omni modo substantivis uti voluerit, ex talibus eligere possit: progressus, incrementum, (mutatio) ..., quibus quin verba (sc. temporalia) longe praeferenda sint, quis dubitet?
aliquomodo autem in dubium vocare ausim, num verbum animae ad nostram rem aptum sit (siquidem Ciceronem exprimere volumus). nonne enim - apud Arpinatem - verbum animae aliter atque animi ad unum spiritum atque vitam (quae non est nisi in spiritu) attinet?
valeas.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...