Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Philosophi mundum modo rationibus diversis interpretati sunt.
De quo autem mutando agitur.
Societatum omnium historia, quae adhuc inveniuntur, historia est pugnarum inter classium actarum.
Homo est id, quod edit.
Id, in quo versamur ac vivimus, destinat, quod cogitamus et sentimus.
Violentia obstestrix societatis cuiusque, quae parturitura est novam.
Operarii nihil amittant licet nisi catenas suas.
Nihil hominibus maiori damno esse potest nisi homo ipse.
Libertas continetur cognoscendo, quod est necessarium.
Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent. Ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum. Qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, cum adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii invidia. Salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat videretur emisse. Proprium humani ingenii est odisse quem laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum rei publicae usum <nisi> ambitiosa morte inclaruerunt.
Imaginandi vis servus bonus, sed dominus malus.
Tempus fabulae excogitandae optimum adest, dum vasa lavo.
Instinctus res est mirifica. Qui explicari non potest,
sed multo pretiosior est scientia.
Consuetudo humana est mira res malas tantum credere,
quas de aliis accipimus.
Nihil est peius quam si tui id, quod dixisti, false interpretantur.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste