Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Pictorem non solum pingere oportet, quod ante se versans videt, sed etiam, quod in se percipit.
Ars mundo placet debet omni i.e. opus vere arteficiosus ubique, in homine quoque
resonare debet.
Nullus est alius artis fons verus nisi animus noster, i.d.animus sentiens
Nihil nisi natura ipsa artifici sit magistrae.
Homo naturae pars, in qua maneat oportet.
Natura magistra optima optimaqua via se intellegendi et experiendi.
In natura silente homo suam animam audiat licet.
Tenebrae partes sunt lucis. Nulla re alia lux suum splendorem ostendere potest verum.
Homo a principio errat, si id studet, ut rationem fundamentum suae fidei faciat et vicissim.
Fides sensus est quidam, non est persuasio,cum ratio sit persuasio, non sensus talis.
Indulgentem esse non est probare, quod alii in mentem venit, sed alii concedere ius,ut sit alius.
Genus humanum cogendum non est ad fidem singuli faciendam fidem suam propriam,
sed ad veritatem quaerendam et agendum, quod rectumst.
Conscientiae libertas ius humanum est, quod non sit laedendum nec ei adimi non possit
humanitate eius non laesa.
Homo animal, quod ad veritatem annitatur et in amore perficiatur.
Sum ea, quae alios inspirat et simul ea, quae destruit.
Ars est insania, quae fit inter fines, qui non transcenduntur.
Meus Dalii amor immortalis.
Spiritus sum, quo Dalii ignis accenditur.
Libertas luxus, quo nulli nisi mori sibi permittere possint.
Nullus invenitur amor, qui invidia caret.
Dalio sum idem, quod pisci est aqua.
Gala sum, non sum angela nec diabola.
Vita mea artificium.
Licentia mihi opus non est.
Possidear non licet.
Speculum sum, in quo Dali conspicit suam naturam veram.
Sum principium et finis mei ipsius.
Regina sum corona carens.
Mysterium non sum, sed aenigma, quod manet, dum solvatur.
Mythos sum meus proprius.
Nemo invenitur alius nisi ego, quae Dalium servare possit a se ipso.
Sum initium magnae cogitationis subitae cuiusque, quae Dalio venit in mentem.
Homo quisque statuam in se portat. Quam revelare artificis est.
Artifex omnium maximus est ille, qui more simplicissimo res effingere potest difficillimas.
Homines, si scirent, quantum laboris subeam ad opera mea ingeniosa creanda, id, quod ago,
adeo mirificum esse non iudicarent.
Ars non ad id spectat, ut rerum speciem exteriorem exprimat, sed id, quod iis inest momenti.
Fructus maxime egregius continetur intellegendi gaudio.
Quod praestare possum nulla ex causa alia extraordinarium est nisi quod plus perfeci ceteris.
Summum ingenium continetur industriae infinitae opera.
Exercitum cum populo in unum confundi opus est, ut ille a populo putetur eius exercitus.
Talis exercitus vinci non poterit.
Homo, qui communismo favet, intellegere debet potestatem politcam
ex tubibus sclopetorum esse oriundam.
Populus, nihil nisi populus est illa vis, qua generis humani historia fiat.
Dogma minoris preti est lutum vaccinum.
In pueris puellisque educandis agitur de magistris aptis reperiendis, quod difficultati est.
Artis et litterarum adhuc est revelare.
Res mundanae sunt difficiles. Quae ex omnibus pendent rebus.
Omnia, quae difficilia esse videntur, ex partibus omnibus sunt consideranda
nec ex parte una tantum.
Communismus non est caritas. Qui est malleus, quo inimicum contundimus.
Rem publicam administare est bellum caede carens.
Reru veneriarum veritas tragodia est.
Libertas summa est labendi libertas.
Vita semper vitae profanatio.
Hominis natura animi concitatione vitae continetur.
Fieri non potest, ut simul liber et securus sis.
Rebus venerariis vita assensum ostendere non desinit usque ad mortem.
Risus libertatis humanae copia est ultima.
Nihili attrahendi vis infinitast.
Nihil cognoscimus destruendo,
sed semper id destruimus cognoscentes.
Beatitudo pura et sincera est doloris negatio, doloris omnis vel iam doloris appropinquantis metus.
Homo non pane solo vescitur, vescitur veneno.
Gaudium et mors inter se mixta sunt violentia, cui non sunt fines.
Violentiae fines omnino carent fine.
Quodam modo bellum nihil aliud est nisi aggressionis impulsuum communis dispositio.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 16 Gäste