Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Omnia homini adimantur licet nisi hoc unum: id, quod comedit.
Ridere salubre est, sed numquam nisi ex pectore provenit imo.
Hilaris est, qui comitate adductus desperat.
Pecunia sola nos non reddit beatos,
sed in autocineto meretorio vehi quam in tramine in viis eunti praestat.
Vivere est proelium perpetuum cum rebus supellectilibus agendum, quae obstant.
Per amorem natura id studet, ut nobis mentem auferat,
cum de generis humani rebus futuris muniendis agitur.
Ridendo odium inter gentes postremo tolli poterit.
Successu prospero non solum fatigamur, sed nobis taedio quoque est.
Ille, cui est causa, cur vivat, modum fere quemquam fert, quo sibi est vivendum.
Homo est quiddam, quod sit superandum.
In viro vero puer latet, qui ludere vult.
Res omnium optimae nobis in mentem veniunt euntibus.
Via ad rem quamque magnam adispiscendam cum silentio carpenda est.
Aenigma manere mihi aliisque velim perpetuum.
Regiae meae non sunt meae, sed sunt generis humani.
Huic aetati natus non sum.
Istum mundum ieiunum animo aequo ferre non possum.
Caelum regiam esse oportet.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 41 Gäste