Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Qui se explicare posse putat, quomodo ametur, parum amat.
Librorum collectio supellex est praestantissima.
Multum interest, utrum aliquid sciam an id amem,
utrum id intellegam an studeo, ut id assequar.
Nonne semper evenit, quod amore vero alii incitantur, ut
suos mores pravos in bonos mutent?
Aliam voluptatem esse ac eam, quae ad discendum pertinet, non probo.
Naturae lex est haec: cor non requiescet,
dum id assectum erit, quod desiderat.
Scientia et claritas mentis argumenta sunt optima.
Superbiae species etiam peior est, si alios potius detractamus quam nos ipsos efferimus.
Quae divitiae maiores sunt quam eius, qui nulla indiget re?
Quae potentia maior quam eius, qui sui iuris est.
Hoc est, quo in miseriam praecipitamini: sua sorte non contentus homo quisque
animo beatitudinem summam appetit.
Oblivisci disce, quod nulli est usui, et reminiscere omnium rerum pulchrarum amore plenus!
Quinque pacis inimici in nobis habitant: aviditas, invidia, ambitio, ira superbiaque
Quibus depulsis sine dubio pace frueremur aeterna.
Timeo, ne neutrona nulli homini usui alicui umquam futura sint.
Difficile est captu neutronum. Ceterae particulae videri possunt et observari potest, quid agant,
sed neutronium videri non potuit nec reliquit vestigia ibi, ubi se versatum erat.
Multa quidem mirabilia et gravia acta sunt, sed ad cognita confirmanda potius quam ad nova reperienda; quamvis multum operae impensum est, novus scientiae locus nondum patefactus est."
Et in rebus spiritualibus mysticisque et in philosophie perenni versatus esse fertur.
Facta non tolluntur, si negleguntur
Beatitudinis et virtutis mysterium hac in re positum est, ut amemus, quod agere debeamus
Homo horum dierum nullum vitium aliud repperit nisi hoc:celeritatem.
Prudentes eligunt ipsi ea, quae experiri volunt.
Homo, qui rationi credit et imprimis ea utitur, est ille, qui aliquid iucundius invenit concubitu.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 22 Gäste