Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Patientia res est difficillima et unica, quam operae pretii est discere.
Natura omnis, auctus omnis, pax omnis, proventus omnis et omne pulchrum
posita sunt in patientia, tempore indiget, indiget silentio, fiducia indiget.
Mundum perspicere fuerit res magnorum virorum ingeni acris.
Mea tantum interest mundum amare posse, eum et me et omnes naturae
amore et reverentia comtemplari posse.
Id stude, ut vera cognita in res mutes veras
ea ab aliis non exigens, sed exigens a te ipso!
Pulchritudine non beatur ille, cui est,
sed, qui eam amare et adorare potest.
Noli desiderare doctrinam perfectam,
sed id stude, ut te reddas perfectum ipse!
Beatitudo est amor, nulla res alia. Qui amare potest, est beatus.
Poscimus, ut aliquid esse debeat, ad quod nati simus.
Vita tantum continet eius, quod se facit dignam, ut vivatur, quantum
ei dare possumus.
Nihil est, cui pretium insit nisi cogitatio, secundam quam vivimus.
Homo quisque amabilis, si sibi revera loqui permittatur.
Ex rebus omnibus, quas non natura homini dedit dono,
sed quas ex mente sua propria creavit, gravissimae sunt,
quae ad libros pertinent.
Ita somnia,ut vita tibi pulchra videatur, et quod somniasti in res converte veras!
Quod intellegere didiceris, non iam timebis.
In natura investiganda de rebus agitur nec de hominibus.
Homines plus exstruunt murorum, faciunt parum pontium.
In natura investiganda nos omnes infantium instar sumus, qui in scientia extrema
interdum silicem tollimus, dum ignoti mari patet ante oculos nostros.
O physica, me serva a metaphysica!
Duas res didici mea in vita: me esse peccatorem magnum et Christum esse salvatorem etiam maiorem.
Plato mihi est amico cum Aristotele, sed mihi amicissima est veritas.
Qui penitus non meditatur, in Deum non credit, qui quidem recte meditatur,
in Deum credat necesse est.
Homini bono et generoso non solum proximum amare officium est sacrum,
sed etiam misericordia uti erga creaturas ratione non praeditas.
Nullos amo homines nisi qui modum excedant.
Non curo, qui minus audeant.
In Austria quisque est id, quod non est.
Multum interest interest inter voluptates et voluptatem.
Ego utique raro delector iis, quae dicuntur voluptates.
Symphonia quidem mihi vult hoc ipsum: omnibus opibus usum technicae ad mundum exstruendum
Homo concedo omnia, nihil concedo artifex.
Austria terra est mira: mortuum esse necesse est, ut cives te vivere sinant
Genus humanum cognoscat armis atomicis adhibendis non solum urbes exstinctum iri,
sed etiam se in periculo fore, ne esse desinat totum.
Gradus magni momenti primus eo continetur, quod copiae armorum nuclearium valde minuantur
ad controversias, quae inter nationes aguntur, minuendas.
Controversiae internationales sunt dissolvendae more pacifico.
Nulla re alia fieri potest, ut genus humanum permaneat, nisi studio deliberandi, quomodo
controversias sine ullis armis componi possint.
His diebus deliberandum est, quomodo generi humano persuadeatur, ut consentiat
se provivere velle.
“Navigare necesse est, vivere non necesse! / "Πλεῖν ἀνάγκη, ζῆν οὐκ ἀνάγκη."
Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 20 Gäste