Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Sermonis libertas summi est momenti. De qua aguntur omnia. Quae est vita.
Mirum est, quid discas liceat, si velis. Consuetudo quaeque mutari potest.
Tyranni quoque amari volunt
De veritate disputari licet. Hoc homines semper fecerunt,
sed de mendaciis disputari non licet. Constat enim ea esse non vera.
Litterarum vigori credo genus humanum mutandi et novas cogitandi vias patefaciendi.
Qui vitae fabulam narrare non potest, non exstat.
Censeo omnia, quae his diebus videamus i.e. populismum, auctoritarismum, demagogiam,
democratiae eversionem, quae deintus fiat, esse et periculossimam.
Nostrae humanitatis modus maxime eo continetur, quatenus nobis sint verba,
quibus exprimi possit, quod experimur et sentimus.
Infantis mysterium omne est hoc: infans nos cogit sua vita ipsa, ut se amemus et ex amore vivat,
quem ad se conferamus.
Res omnium gravissima est, quam discamus licet, est haec:
nostram naturam invenire et ei fidem habere
Si vita humana ex nihilo iam constat nisi ex timore, omnes eius vitae structurae
mutantur a benedictione in exsecrationem, a salute in malum, a beatitudine in miseriam.
Fabula fictae ultimum sunt litterarum genus, quo pelliciamur ad credendum
amandi etiamnunc exstare occasionem hoc in mundo.
Iuventus sibi imperari vult, ut sibi facultas detur non oboediendi.
Non refert, quos nos reddiderint, sed refert, quid id reddamus,
quod nos reddiderunt,
Gaudia sunt alae nostrae, dolores calcaria nostra.
Natura homo cupido est, quae Deus esse vult.
Homo mollis non dolet ex causa quadam aut alia,
sed ex ea sola, cum nihil inveniatur in mundo, quo desiderium sedetur suum.
Sunt multi in terris, qui versentur in gehenna,
cum nimis pendeant ex aliorum iudicio.
Cum observas,quid ars medica his diebus conficere possit
fortuito tecum reputas: Quot tabulata sunt morti?
Amor est desiderium eius, quod fieri non potest, et rerum praeteritarum.
Saepe res videmus centies, millies, priusquam eas primum vere videamus.
Humanitas vera eo continetur, quod aliis subvenimus nihil exspectantes ea ex causa.
Mundum mutare possumus alicui risum levem dono dantes.
Amor lingua est omnium pulcherrima, qua utamur licet.
Quo coniungimur, fines transgredimur, mundus redditur locus melior.
Nemo nisi qui paratus est ad proficisciendum et iter faciendum consuetudini effugit,
qua debilitatur.
Litterae sunt genus mundum adhuc ignotum inveniendi pulcherrimum.
Fenestram patefacit mundis novis, novis cogitationibus, prospectibus novis.
Verborum potentia in eorum posita est facultate hominum corda et cogitandi rationes aperiendi.
Pax non solum est bellum absens, sed etiam iustitia, libertas, reverentia mutua praesentes.
Vis pacem numquam affert. Nulla re nisi colloquio et studio alios intellegendi
ad mutationes stabiles et concordiam pervenimus.
Pueri puellaeque adultorum ineptias perferre debent,
quas ipis committent adulti.
Numquam tales sumus, quales esse volumus toto ex pectore.
Qui ingeniosus est, facile explicare potest, quod dicit non indignaturus.
Qui artis vivendi peritus est, iam est beatus, si non est miser.
Vituperes oportet, quod vituperabis, priusquam vituperes.
Conscientiae vox esset consiliaria melior,
nisi ei verba subiceremus, quae illam dicturam speramus.
Amor inter illas est quaestiones, quas Marxius non solvit.
Venustas unum est ex miraculis raris,quibus efficitur, ut de Deo dubitare desinamus.
Qui inter se amant perpetuo contra mille potestates occultas pugnant,
quae ex nobis ipsis oriundae sunt vel ex mundo i.e. contra viros alios aliasque feminas.
Libertas iustitia carens licentiast.
Scaenarum dispositorem actorem coercere numquam oportet,
sed ei tantum libertatis concedere, quantum potest.
Tum demum hic bonus est.
Cerebri dolor periculosissimus cogitationibus subitis male digestis efficitur.
Sacerdotes per se mali non sunt, sed sunt insidiosi munere suo.
Id studeo, ut saltem pelliculam, qua peior nulla inveniatur, conficiam.
Insania multo fascinosior est intelligentia, multo profundior.
Cui sunt fines, non sunt insaniae.
Nihil est pulchrioris sub sole nisi esse sub sole.
Lector quisque modo sui ipsius lector est legens.
Si verbum nobis esset, si sermo, arma nobis opus non essent.
Vita omnis studium est se retinendi.
Timete aut nolite timere! In marsuppium sonans ponite pecuniam et viro caeco
verba benevolentiae dicite, ut ursum catena vinctum teneat. Et bene condite agnos!
Periti, suae disciplinae peritissimi numero augentur. Qui quidem cogitant, non inveniuntur.
Boni amatores non inveniuntur. Summum sunt viri, quorum consuetudine uti nullam afferat spem.
Sunt nonnulli, quorum consuetudine uti pauxillum affert spei.
Non semper naufragi sunt illi, qui in insula confugiunt.
Lecti arcanum, qui prodit, non dignus est amore.
Dives est ille, cui est, quod maioris est preti rebus materia factis.
Amare - amare, hoc refert. Nihil alius opus est nisi amare.
Nec sum divinus nec vir sanctus, sum homo omnino plebeius.
Ea, quae digna observatu et sancta habeo impressionum digitalium, instar sunt:
nemini sunt eaedem, sed eas relinquimus in omnibus, quae agimus.
Veritas solis instar est. Quem paulisper occultes licet, sed numquam evanescet.
Nihil scio musicae. Quod quidem in disciplina mea opus non est
Qui me reprehendunt, non curo. Nec me mutabunt.
Interdum me solitarium esse media in hominum multitudine sentio.
Bibliae credo. Credo omnes res bonas ex Deo esse oriundas.
Mihi persuasi me cantare non posse, si cantus meus Deo displiceret.
Censeo beatitudinis ianuam eo contineri, quod aliquam amemus,
aliquid esse, quod agamus et assequi velimus.
Ne reprehenderis, quod non intelligis. Meis enim in calceis numquam versatus es!
Nihil volui aliud nisi hominibus subvenire, eos amare, eorum animos erigere
gaudiumque afferre iis.
Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 5 Gäste