consus hat geschrieben:Gratias tibi ago, doctissime amice, pro nuntio. Res ita est ut scribis, sed metri quadam necessitate coactus usus sum casu vocativo „(mi) Thȳbrīs, (sanguinolentus)“; neque enim conveniebat „Thȳbrĭ“ cum metro. Praeterea illum vocativum a me dictum nego prorsus abhorrere a consuetudine sermonis Latini; nam apud Kühner/Holzweissig * (§ 81, 1a, p. 370sq.) scriptum videmus: „…Plautus und Terentius bilden nach lateinischer Weise stets den Vokativ dem Nominativ gleich, als: … Bacchis, …Thais…“. Cf. "Thais" (Georges). Nonne haec ratio declinandi res inconstans videtur esse?
_______________________________________
* Ausf. Gram. d. lat. Spr. Darmstadt 1966.
Optime rem defendisti!
Gratias tibi ago.