ecce: agitur de re utilissima (quam prasini scilicet condemnare solent ), quam vir quidam aetate sua iuvenili a matre accepit, quae eam sorte (!) adepta erat. quarum rerum magna copia in urbe fabricabatur nunc bello vexata.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Clementer abs te adiutus, mi Tiberis, cogitare te puto de vehiculo cui nomen datum est Saporoshez. Fabricatum enim est in urbe Saporishshja in Ucraina sita. Nomen illius viri: Vladimir Putin. Cura ut valeas!
gratulor tibi, mi amice, de aenigmate omni ex parte soluto! sodalibus tacentibus saepe desiderabam te adesse, praesertim cum numquam dubitavi, quin hanc quoque rem facile soluturus esses. utinam saepius foro nostro intersis!!
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Amicis suis illustissimis sal. Ecce initium carminis a poeta clarissimo compositi: Ascendit sub cano tecto frondeo Plane canus ipse et confectus in oliveto Et inseruit frontem pulvere conspersam Penitus in fervidas palmas pulverolentas. Quod carmen? A quo compositum?
effluxere dies quattuor et decem, nec, quam rem fieri iam diu oportuit, exspectantibus aenigma novum dabas. ergo te moneo, quem ordo vocaverit, ne cesses tua nunc munera iam exsequi. grates sic tibi aget nostra sodalitas.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...