Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
Es Tom, de quo narratur in libro multum lecto qui inscribitur Tom Sawyers Abenteuer. In Civitatibus Foederatis Americae natus es et vixisti. Inventus es ab Mark Twain.
Nunc materia quaeritur quae iam ab Romanis inventa est. Ex qua pontes, arcus, aquaeductus facti sunt quod aquo resistebat. Inventionem deis placere et eos aedificiis favisse constat. Nescio an Romani ob eam causam deis templum magnum cum tholo ex ea materia facto aedificarent.
clementer abs te adiutus nunc censeo florem esse Hyacinthum. qui nomen trahit ab Hyacintho , iuveni pulcherrimo, quem Apollo amavit, sed casu infelici disco necavit. guttae sanguinis deinde flores factae sunt...
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
musicus quidam celeberrimus, cum e morbo graviore refectus esset, operi cuidam quasi cantum sanctum inseruit, in quo numini gratias ageret pro bona valetudine recuperata.
quis musicus? quod opus?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
erras, optima Mystica. te oro respicias, quid scripserim : "in quo numini gratias ageret pro bona valetudine recuperata". ceterum non oratorium est, de quo agitur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis