Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
ille ego qui scripsit / hat geschrieben:Uterque vestrum hunc librum iam perlegit? Estne legendus?...
consus hat geschrieben:Hoc aenigma, amici doctissimi, de fabula est tristissima. Adulescens arti poeticae deditus et pauper virgo, quae victus comparandi causa mundum muliebrem facit, mirifico quodam inter se capti sunt amore; qui quidem felicem non habet exitum… Tota haec res arte musica ingeniose tractata et in scaenam inducta maxima nos admiratione afficit.
Quis vestrum rem explanabit?
Tiberis hat geschrieben:Longum me nimis - heu - puto fuisse. :sad:
Morbus sed Kitahara praeter omnes
semper visus erat mihi legendus.
Nunc aenigmata denuo colamus!
Consum (sic memini) vocabat ordo.
ille ego qui hat geschrieben: mundum muliebrem facit
Quid istuc sibi vult?
Tiberis scripsit / hat geschrieben:… aenigma est de dramate musico a Iacobo Puccini composito, quod "la bohème" inscribitur…
de tristi fabulae exitu nemo fere spectatorum est, quin lacrimas effundat..
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 11 Gäste