Rectissime mones, Martine Zythophile! Veniam peto!
Iam a Tibere nostro quaesivi privatim, nonne praestaret fusam illam de "Luthero" disputationem in suum locum transferre ... fassus tamen me - quamvis moderatorem - prorsus ignarum esse, quomodo id fieret. Quis ex moderatorum peritiorum turba me in hac re adiuvare potest?
Id autem pro certo promitto, Martine, me nihil iam hoc loco blatteraturum de nugis illis prosodiacis!
Iam iam igitur animos vestros revoco ad aenigma Neo-Latinum
Valete!
P.S.:
..., dennoch passt das nicht hierher.
Uter autem error peior habendus est, o Martine? noster, qui in filo aenigmatum de re prosodiaca, an tuus, qui in foro Latine loquentium Theodisce scripsisti? ipse velim iudices!
___________________
ille ego qui hat geschrieben:Novum aenigma:
Quaeritur opus Latine conscriptum paucis annis post Goethei (s. Goethii) obitum. Quo opere certa quaedam aetas, quae saepe multum laudatur, tractatur et cum quibusdam aliis aetatibus comparatur. Multis et variis argumentis allatis et consideratis scriptor noster eis, qui illam aetatem tantis laudibus efferunt, adstipulatur.
Quis scriptor?
Quod opus?
Cur Latine?