Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
mystica hat geschrieben:Arthur, Arthuris (sic Arthur Schopenhauer Latine scripsit)
--> non vult!ipse maluit esse Arthurius
medicus hat geschrieben:Hic confusio esse mihi videtur. Mystica scribsit:mystica hat geschrieben:Arthur, Arthuris (sic Arthur Schopenhauer Latine scripsit)--> non vult!ipse maluit esse Arthurius
ille ego qui hat geschrieben: Schopenhauérus
Im Buch gefunden – Seite 247
Arthur Schopenhauer. VITAE CURRICULUM Arthurii Schopenhaueri , Phil : Doct : Naturam expelles furca , tamen usque recurret . Mihi jam vitae cursum narraturo , multo plura occurrunt referenda quam alias solitum esse ejusmodi vitarum ...
Ingruente autem hieme, quae in agresti illo et solitario perfugio meo, tum etiam militibus occupato, admodum tristis mihi videbatur, Vinariam reversus sum, ubi totam hiemem degi. Tunc autem in tantarum aegritudinum mearum solatium, res mihi contigit, quam inter laetissimos felicissimosque vitae meae eventus imprimis numero. Ingens nimirum illud seculi nostri Germanicaeque gentis decus, summus Goethius, cujus nomen tempora nulla silebunt, amicitia sua et familiaritate me dignatus est. Hucusque enim vultu tantum notus ei eram neque me alloqui solebat: quum autem dissertationem illam meam evolvisset, sponte sua ad me accessit, rogavitque ut Doctrinae suae de coloribus operam dare vellem, omnibus subsidiis interpretationibusque se subventurum mihi pollicitus, ut per eam hiemem res ista crebris colloquiis inter nos materiam suppeditare posset, sive suffragaturus sive refragaturus forem decretis suis. Paucis post diebus suum ipsius apparatum et instrumenta ad colorum phaenomena evocanda mihi misit, etiam ipse postea difficiliora experimenta mihi exhibuit, magnopere gavisus, animum meum, nullis praejudicatis opinionibus obcaecatum, veritatem doctrinae ejus agnoscere, cui quidem etiamnunc assensus et debitum suffragium derogantur, propter causas quas heic referre non attinet. Quum deinde Goethius frequenter me arcesseret, non intra colorum disquisitiones se continuerunt colloquia sed de quibuslibet rebus philosophicis sermones contulimus eosque in multas saepe horas protraximus: qua ex familiaritate ingentem equidem incredibilemque percepi fructum.
ille ego qui hat geschrieben: Quod sciam, Theodiscum illud -er redire videtur ad Latinam terminationem, quae est -arius -> ære -> er. Non igitur semper huiusmodi syllabae Theodiscae brevissimae erant ...
Qua prior es, rabidi cur sequeris* dogma Luthêri?Ante Luther fueras, quam Luther ortus erat ...
utcumque se habet res: non est dubium, quin nostris temporibus syllaba -er brevis sit. quam ob rem arbitror satis absurdum esse, si quis Bergérum, Meiérum eqs. eloquitur.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 13 Gäste