von Tiberis » Mi 1. Sep 2021, 13:14
Amicis litteratissimis sal.
In libro saec. XX. edito haec leguntur:
Nostris temporibus non facile est regi fidem servare. (…) Quodcumque ab isto rege coeptum est, eundem habuit eventum. Scio quidem, quid dicere velis: eum esse hominem bonae voluntatis, qui sibi terraeque suae nil desideret nisi salutem. Bene! Sed cum pugnam commiseris, tibi non licebit peccata confiteri, et ubi rem inchohaveris, prima calamitate accepta non tibi licebit fugere veluti puero maligno, qui aliquam fenestram effregit. Nolite copiis nostris obicere, quod pacta non servaverint. Quae si rex servasset, in Helvetia mansisset nec binis itineribus clandestinis Hungariam petivisset.
quis rex?
inscriptio libri?
nomen scriptoris?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis