Consus Mysticae sodali doctissimae sal.
Hoc modo ad interrogata tua velim respondere:
1) Quis olim librum Ciceronis inclutum retractavit? 2) Quod nomen illius libri est?
M. Tullius Cicero
de officiis composuit libros tres. Quod opus Ambrosius tribus
de officiis ministrorum libris aemulatus est, idque ita ut quasi opus fieret Christianum.
3) Quis autem philosophus fuit, qui de hac re omnino aliter scripsit?
Liber eius de philosophia moralis adhuc studiosissime legitur.4) Quod nomen illius libri est?
Qui philosophus videtur esse
Immanel Kant qui demonstrat id quod Theodisce '
Pflicht appellatur aliter atque antiquis temporibus definiendum esse: honestum enim non pendere ex facti eventu, sed ex principio cui is qui agat obsequatur. Hoc scriptum videmus prraecipue in libro qui inscribitur
Kritik der praktischen Vernunft, sed etiam in opusculo cui titulus
Grundlegung zur Metaphysik der Sitten.
Cura ut valeas.