Cum aenigma primo legissem, mihi dubium erat, quid illa sententia ""Quidam Romanus prodit in viri funus, quod suum quoque funus esse apparet" signifcaret, Timuitne Brutus, ne necaretur a populo? Timuitne Antonius, ne necaretur a populo irato? A coniuratis? Quid significat "suum funus"? An tantum officium Caesari debitum?
"apparet" dici potest, quod coniurati mortem exspectant? Quod Antonius ita dixit:
Si mille annos victurus sum, nunquam morti aptior ero; nullus mortis locus mihi magis exoptandus, quam hîc prope Caesarem meum; nullus mortis modus, quam a vobis temporum nostrorum principibus potentissimisque occidi.
(Henry Denison)
Tum - cum Cometa noster respondisset - denuo deliberandum mihi fuit: "prodit ut necaretur". Cur imperfectum tempus post tempus praesens in "prodit". "Prodiit"? Estne hoc modus irrealis? Difficile intellectu.
Nunc - quaeso - explica mihi et placa turbationem meam, comes Cometa.
Solacium mihi et stupiditati meae Cicero, qui fortasse Antonii sententiam non perspexit, illud "Brutus, quem ego honoris causa nomino".....
Sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. Sic enim dixit: 'Brutus, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit; ex quo intellegi debet eum conscium fuisse. ' Ergo ego sceleratus appellor a te, quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille, qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? Esto, sit in verbis tuis hic stupor; quanto in rebus sententiisque maior!