Consus Tiberi amico suo spectatissimo s. p. d.
Fateor quadam me temeritate adductum vehementissime erravisse
, sed clementer abs te atque ClaudiaK confirmatus hastam non abieci. Denuo diligenter re retracta et quasi ad calculos revocata audeo scribere de urbe te cogitare quae a Seribus
Beijing, id est 'caput septemtrionale', appellatur. Cuius pars interior in sex divisa est regiones. Praeterea urbis consideravi climatis diagramma. Et alta est televisionis turris 405 m.
Ecce id quod computando inveni:
Longitudo umbrae: 336 m
Altitudo turris: t m
Latitudo urbis: φ = 39,68° (circiter!)
Angulus sub quo tempore aequinoctiali solis radii terram feriunt: 90° - φ = 50,32° (declinatio aequinoctialis δ = 0°)
Sequitur haec aequatio:
-> t m / 336 m = tan 50,32°
-> t m = 336 m x tan 50,32°
-> t m = 405 m
Nunc spero te mihi assensurum esse.
Cura ut valeas.