von Tiberis » Sa 10. Okt 2020, 23:06
gratulor tibi, mi doctissime amice, de hoc quoque aenigmate optime soluto.
est, ut dicis: sunt regiones in urbe Stockholm, quarum nomina in "malm" cadunt, velut Norrmalm, Östermalm, Södermalm. hoc nomine etiam aetas geologica appellabatur (160-150 fere milliones annorum abhinc); quae aetas congruit cum Iura superiore.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis