Consus Medico et Zythophilo s. d. p.
Sagaciter verbum
corvi investigastis,
, sed abs te, optime Medice, doleo nihil aliud scriptum esse nisi vocabulum Theodiscum (cf. Grimm s. v.
Rabe nr. 6). Politissimum distichon componens tu, mi Zythophile, verbo Latino usus es, quod mihi ante oculos obversabatur. Utcumque res se habet, sequitur ut utrique vestrum ius sit novi proponendi aenigmatis.
Curate ut valeatis.