Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Quibus verbis lectis nescio qua de causa recordatus sum a Lucretio hunc versum compositum esse (3, 161sq.):Sunt quidem, qui dicant me ex nulla re constare nisi ex materia.
Haec eadem ratio naturam animi atque animai
corpoream docet esse...
consus hat geschrieben: vis cogitandi?
nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem.
Dices: quid in pace, quid domi, quid in lectulo? ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt. E quibus homo sane levis, Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est. Nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa quae antea de dolore ipse sensisset. Quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit: "Quia, cum tantum operae philosophiae dedissem, si dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. Plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum; malum est igitur dolor. "Tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis ferunt dixisse:
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste