Quamquam Catholicorum castra non sequor, tamen non mediocrem operam dedi, ut eruerem quae res esset mystica illa mors…
I.Quid igitur mors mystica sit?
„mori sibi ipsi“
II. Quis hunc versum ante sepulturam mysticam ipsam sollemniter dicit?
Nonne dici solet ab homine qui religiosum profitetur ordinem?
III. Ubi locus huius versus invenitur?
Multos video in bibliis locos quibus illud mori sibi ipsi declaratur; ut exempla proferam: Joh 3, 3-7; Gal 2, 19-20 …
Et apud Thomam a Kempis scriptum videmus hoc (De imitatione Christi 3, 53, 17):
Sed quia pauci sibi ipsis mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt.