consus hat geschrieben:terminus arborum
Alexandrum de Humboldt magni aestimo ut virum doctissimum, qui de rebus geographicis optime meritus sit. cuius facultas Latine dicendi an pari laude digna sit, nescio. "Terminus arborum" licet false dictum non sit, tamen in hac interpretatione nimis verba Theodisca eum secutum esse puto. nonne vocabulo termini lineam (!) significamus mensura constitutam, sicut terminum agri vel urbis eqs ? sed arborum montanarum certus terminus non est, immo zona plus minusve lata, ad quam plurimae earum ascendunt.
si nostra lingua dicimus "die Baumgrenze liegt in 2000 m Seehöhe" , non id est intelligendum ita, ut omnes arbores usque ad illum gradum altitudinis pertineant veluti ad terminum, supra quem nulla iam arbor invenitur. quamobrem haud falsum esse puto, si de "extremis arboribus" loquimur.