marcus03 scripsit / hat geschrieben:Me esse constat. Tamen nec conspici nec tangi nec alio modo sentiri possum.
... Sunt, qui putent me e particulis compositam esse perexiguis...
O di immortales! Non ignoras, mi doctissime amice, rerum quae ad physica pertinent parum me esse peritum. Primo quidem aspectu foramen quod vocatur nigrum putavi tibi obversari ante oculos, sed lego foramen nigrum posse conspici. Qua de causa de alia te re arbitror cogitare. Nescio an sit materia quae dicitur obscura quae constare putatur ex particulis quasi imbecillis quibus nomen datum est Britannicum WIMPs.