Consus Longipedi suo s. d. p.
O di immortales! Diu ego in aenigmate solvendo laboravi, nunc dolet mihi caput…
Quamvis me teneat dubitatio, te oro animo in me benevolo id perlegas quod omnia mecum mihi versanti verum videtur esse:
(1) Perpendamus Ciceronis et Caesaris verba. Sequitur ut Cicero, si Caesar erret, verum dicat. Unus ergo minimum vir verum dicit, et unus minimum in errore versatur.
(2) Si Catonem verum dicere fingimus, duo minimum viri verum dicunt. Quod quidem non convenit cum eius ipsius verbis. Sequitur ut Cato erret et duo minimum sint viri qui errore labantur.
(3) Sequitur ut Cicero verum dicat et Caesar errore captus sit.
(4) Si Crassum errare fingimus, unus solus vir verum dicit, isque est Cicero. Quod non convenit cum ipsis Catonis verbis, idque ea de causa, quod Cato summum unum virum verum dicere contendit.
Quid sequitur?
Verum dicunt Crassus et Cicero.