von Tiberis » Mi 12. Okt 2011, 00:40
salve, Christiane ,
equidem censeo in illo vocabulo Latine reddendo praecipue nobis respiciendum esse, de qua re agatur. nullum enim vocabulum habemus Latinum, quo in omni re uti possimus. id , quod Germani "Gemütszustand" appellant, Latine "animus" reddi solet, cf. (2)*;
sin autem de quodam statu rerum aut rationum loquimur, sicut de statu caeli aut de rationibus, quaecumque sint inter homines, pro re vox apta nobis eligenda erit. (1) , (3)
(1)...war Tage lang eine angespannte Atmosphäre in der Familie zu spüren >
...diem ex die sentiri potuit, quanta simultas inter suos intercesserit
(2)ich bin jetzt nicht in der Stimmung, um darüber zu diskutieren! (=nolo, animus non est ...?) >
non ita animo sum affectus, ut de ea re disputarem
(3)Als gestern die Sonne unterging, war eine ganz eigenartige Stimmung am Himmel"
heri, cum sol occidit, caelum miro modo illuminatum est
* tamen saepe fit, ut "animo" carere nobis liceat, ad exemplum: "in trauriger stimmung" = tristis eqs.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis