Zythophilus scripsit / hat geschrieben:...
Vincent van Gogh, Nox stellata
Rainer Maria Rilke, Nachthimmel und Sternenfall (Caelum nocturnum et casus stellae)
Consus Zythophilo poetarum principi nostro sal.
Ex parte aenigma solvisti:
Poeta quidem vir est Austriacus, neque vero Rainer Maria Rilke; carmen enim quod inscribitur "Nachthimmel und Sternenfall" non saec. XIX ut scripsi, sed anno MCMXXIV compositum est. Et facile intelleges verba quibus carminis initium imitatus sum non convenire cum versibus Rilkeanis.
Van Gogh pictorem quidem repperisti, neque vero picturam. Est ut suspicaris pictura nocturna, sed alia...