Reinholdus Andreas Messner orobates inclutissimus, vir pericula subiens magna, scriptor, musei conditor virque civilis Italianus nascitur Brixinae.
Quem omnes terrae montes omnium altissimos ascendisse constat.
Anno MCMLXXVIII illum MONTEM EVERESTVM ascendit oxygenio non usus.
Anno MCMLXXX eius frater annos XXIV natus, qui eum montem ascendentem comitabatur,
periit rediens in vallem. Cuius reliquiae anno MMV investigatae sunt.
Non est mons, qui superatur, sed animus tuus proprius.
Periculum vitae maximum est pericula numquam subire.
Mons nec iustus nec iniustus est, est periculosus.
Nulla est democratia in monte.
Reditus maximi est momenti in montibus ascendendis.
Montes non peto me inventurus ipsum. Quos peto amissurus me.
Res vere periculosae, quae audere volumus, in mente eveniunt.
Mons non vocat. Simpliciter invenitur.
Fines primo in mente versantur, dum revera fiant.
Qui animo deficit, victus iam est.
Id studere, ut quod fieri posse non videatur, perficiatur, res maxima.
Non montem superare, sed se ipsum labori est maximo.