Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CDI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 19. Jun 2024, 08:29

Est apud Aruernos Pascalis Blasius ortus,
qui sciuit numeros esse mathematicus.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17041
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LXXVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 19. Jun 2024, 13:53

Sir Ahmed Salman Rushdie scriptor Indico-Britannus nascitur in urbe Bombay.
Cuius opera ad realismum magicum pertinent, quibus insunt elementa phantastica.
Habetur inter auctores gravissimos litterarum Anglicarum contemporalium et postcolonianarum.
Ex annis XXXV praemium magnum ei promittitur, qui scriptorem inclutum occidit.

Sermonis libertas summi est momenti. De qua aguntur omnia. Quae est vita.

Mirum est, quid discas liceat, si velis. Consuetudo quaeque mutari potest.

Tyranni quoque amari volunt

De veritate disputari licet. Hoc homines semper fecerunt,
sed de mendaciis disputari non licet. Constat enim ea esse non vera.

Litterarum vigori credo genus humanum mutandi et novas cogitandi vias patefaciendi.

Qui vitae fabulam narrare non potest, non exstat.

Censeo omnia, quae his diebus videamus i.e. populismum, auctoritarismum, demagogiam,
democratiae eversionem, quae deintus fiat, esse et periculossimam.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXXIV annos

Beitragvon marcus03 » Do 20. Jun 2024, 10:22

Eugen Drewermann theologus, sacerdos munere solutus psychoanalyticus, scriptor Theodiscus nascitur in oppido Bergkamen.
Qui optime meruit de religione et natura investiganda coniugendis et interpretandis.
Pacis amantissimus id studet, ut bellum non adhibeatur instrumentum conflictus solvendi.
Anno MMV ecclesiam Catholicam reliquit spe deceptus et desperatus.
Genus vi utendi quodque refutat et acerrime vituperat.

Nostrae humanitatis modus maxime eo continetur, quatenus nobis sint verba,
quibus exprimi possit, quod experimur et sentimus.

Infantis mysterium omne est hoc: infans nos cogit sua vita ipsa, ut se amemus et ex amore vivat,
quem ad se conferamus.

Res omnium gravissima est, quam discamus licet, est haec:
nostram naturam invenire et ei fidem habere

Si vita humana ex nihilo iam constat nisi ex timore, omnes eius vitae structurae
mutantur a benedictione in exsecrationem, a salute in malum, a beatitudine in miseriam.

Fabula fictae ultimum sunt litterarum genus, quo pelliciamur ad credendum
amandi etiamnunc exstare occasionem hoc in mundo.



marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDLXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » Do 20. Jun 2024, 15:33

Hunnos Aetius, quibus imperat Attila, uincit
cumque Gothis hostes Roma petita fugat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17041
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXIX annos

Beitragvon marcus03 » Fr 21. Jun 2024, 09:09

Ioannes Paulus Carolus Aymard Sartre fabularum romanensium auctor,
dramaticus, philosophus, religionum vituperator, publicista Francogallus nascitur Lutetiae.
Obiit a.d. XVI Kal. Mai. anno MCMLXXX ibidem.
Qui diu cum illa Simona de Beauvoir una vixit. Est spiritus rector existentialismi, qui praefuit
ratione confisis Francogallis saeculi vicesimi.

Iuventus sibi imperari vult, ut sibi facultas detur non oboediendi.

Non refert, quos nos reddiderint, sed refert, quid id reddamus,
quod nos reddiderunt,

Gaudia sunt alae nostrae, dolores calcaria nostra.

Natura homo cupido est, quae Deus esse vult.

Homo mollis non dolet ex causa quadam aut alia,
sed ex ea sola, cum nihil inveniatur in mundo, quo desiderium sedetur suum.

Sunt multi in terris, qui versentur in gehenna,
cum nimis pendeant ex aliorum iudicio.

Cum observas,quid ars medica his diebus conficere possit
fortuito tecum reputas: Quot tabulata sunt morti?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MDXCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 22. Jun 2024, 09:37

Cogitur humanum Paulinus linquere corpus
aeternaque frui denique pace potest.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17041
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 22. Jun 2024, 13:13

Ericus Maria Remarque scriptor Theodiscus nascitur Ansibari Ericus Paulus Remark.
Decessit a.d. VII Kal Oct. anno MCMLXX Leukarae.
Quem libro, qui inscribitur NIHIL NOVI IN OCCIDENTE, innotuisse, quis ignoret?
Anno MCMXXXVIII civitatem Germaniae amisit, in Americam emigravit, qua in terra
civitatem eiusdem nationis accepit annis VII post.

Amor est desiderium eius, quod fieri non potest, et rerum praeteritarum.

Saepe res videmus centies, millies, priusquam eas primum vere videamus.

Humanitas vera eo continetur, quod aliis subvenimus nihil exspectantes ea ex causa.
Mundum mutare possumus alicui risum levem dono dantes.

Amor lingua est omnium pulcherrima, qua utamur licet.
Quo coniungimur, fines transgredimur, mundus redditur locus melior.

Nemo nisi qui paratus est ad proficisciendum et iter faciendum consuetudini effugit,
qua debilitatur.

Litterae sunt genus mundum adhuc ignotum inveniendi pulcherrimum.
Fenestram patefacit mundis novis, novis cogitationibus, prospectibus novis.

Verborum potentia in eorum posita est facultate hominum corda et cogitandi rationes aperiendi.

Pax non solum est bellum absens, sed etiam iustitia, libertas, reverentia mutua praesentes.

Vis pacem numquam affert. Nulla re nisi colloquio et studio alios intellegendi
ad mutationes stabiles et concordiam pervenimus.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCLXXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 22. Jun 2024, 16:04

Victa phalanx cedit Macedonica Paullo
totaque fit regio sic tua, Roma potens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17041
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CXIV annos

Beitragvon marcus03 » So 23. Jun 2024, 12:30

Ioannes Maria Lucius Petrus Anouilh scriptor Francogallus nascitur Burdigalae.
Decessit a.d. V Non. Oct. anno MCMLXXXVII Lausonii.
Inter annos MCMXXXII et MCMLXX fuit dramaticus felicissimus, cuius spectacula
et in Germania saepe acta sunt.


Pueri puellaeque adultorum ineptias perferre debent,
quas ipis committent adulti.

Numquam tales sumus, quales esse volumus toto ex pectore.

Qui ingeniosus est, facile explicare potest, quod dicit non indignaturus.

Qui artis vivendi peritus est, iam est beatus, si non est miser.

Vituperes oportet, quod vituperabis, priusquam vituperes.

Conscientiae vox esset consiliaria melior,
nisi ei verba subiceremus, quae illam dicturam speramus.


Amor inter illas est quaestiones, quas Marxius non solvit.

Venustas unum est ex miraculis raris,quibus efficitur, ut de Deo dubitare desinamus.

Qui inter se amant perpetuo contra mille potestates occultas pugnant,
quae ex nobis ipsis oriundae sunt vel ex mundo i.e. contra viros alios aliasque feminas.

Libertas iustitia carens licentiast.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 24. Jun 2024, 13:26

Claudius Henricus Ioannes Chabrol scaenarum dispositor, scaenarius, pellicularum confector,
scriptorum auctor nascitur Lutetiae.
Obiit prid. Id. Sept. anno MMX ibidem.

Scaenarum dispositorem actorem coercere numquam oportet,
sed ei tantum libertatis concedere, quantum potest.
Tum demum hic bonus est.

Cerebri dolor periculosissimus cogitationibus subitis male digestis efficitur.

Sacerdotes per se mali non sunt, sed sunt insidiosi munere suo.

Id studeo, ut saltem pelliculam, qua peior nulla inveniatur, conficiam.

Insania multo fascinosior est intelligentia, multo profundior.
Cui sunt fines, non sunt insaniae.


https://de.wikipedia.org/wiki/Claude_Chabrol
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCCLX annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 24. Jun 2024, 14:11

Viderunt cliui Trasimenaque litora cladem
occisosque uiros Hannibalisque dolum.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17041
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CMXXX annos

Beitragvon Zythophilus » Di 25. Jun 2024, 06:39

In templo a Venetis sunt, Marce, tua ossa reperta:
Hunc circumdata aqua est urbs uenerata diem.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17041
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon marcus03 » Di 25. Jun 2024, 08:46

Ingeborg Bachmann scriptrix Austriacus nascitur Querimoniae Querimoniae Vadi.
Decessit a.d. XVI Kal. Nov. Romae casu tragico. Et nomine Ruth Keller adhibuit scriptrix.
Ex anno MCMLXVII scriptorum certamen agitur, quod nomen ducit ab ea.


Nihil est pulchrioris sub sole nisi esse sub sole.

Lector quisque modo sui ipsius lector est legens.

Si verbum nobis esset, si sermo, arma nobis opus non essent.

Vita omnis studium est se retinendi.

Timete aut nolite timere! In marsuppium sonans ponite pecuniam et viro caeco
verba benevolentiae dicite, ut ursum catena vinctum teneat. Et bene condite agnos!

Periti, suae disciplinae peritissimi numero augentur. Qui quidem cogitant, non inveniuntur.

Boni amatores non inveniuntur. Summum sunt viri, quorum consuetudine uti nullam afferat spem.
Sunt nonnulli, quorum consuetudine uti pauxillum affert spei.

Non semper naufragi sunt illi, qui in insula confugiunt.

Lecti arcanum, qui prodit, non dignus est amore.

Dives est ille, cui est, quod maioris est preti rebus materia factis.

Amare - amare, hoc refert. Nihil alius opus est nisi amare.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XLVII annos

Beitragvon marcus03 » Mi 26. Jun 2024, 09:05

Elvis Presley in scaene ultimum apparet cantaturus in urbe Indianapoli.
Natus est a.d. VI Id. Ian. anno MCMXXXV Tupelone.
Decessit a.d. VII Kal. Sept. anno MCMLXXVII Memphide.

Nec sum divinus nec vir sanctus, sum homo omnino plebeius.

Ea, quae digna observatu et sancta habeo impressionum digitalium, instar sunt:
nemini sunt eaedem, sed eas relinquimus in omnibus, quae agimus.

Veritas solis instar est. Quem paulisper occultes licet, sed numquam evanescet.

Nihil scio musicae. Quod quidem in disciplina mea opus non est

Qui me reprehendunt, non curo. Nec me mutabunt.

Interdum me solitarium esse media in hominum multitudine sentio.

Bibliae credo. Credo omnes res bonas ex Deo esse oriundas.
Mihi persuasi me cantare non posse, si cantus meus Deo displiceret.

Censeo beatitudinis ianuam eo contineri, quod aliquam amemus,
aliquid esse, quod agamus et assequi velimus.

Ne reprehenderis, quod non intelligis. Meis enim in calceis numquam versatus es!

Nihil volui aliud nisi hominibus subvenire, eos amare, eorum animos erigere
gaudiumque afferre iis.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11635
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMCCXXXIX annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 26. Jun 2024, 17:39

Mortuus Aegypti est octaus rex Ptolemaeus:
Crassior hoc ullus num Pharaone fuit?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17041
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 12 Gäste