Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc CLXXXI annos

Beitragvon marcus03 » So 9. Jun 2024, 14:58

Bertha Sophia Felicitas baronissa de Suttner scriptrix, pacis investigatrix, pacifista
Czecho-Austriaca nascitur comes Kinsky de Wchinitz et Tettau Pragae.
Anno MCMV prima femina pacis praemio Nobeliano affecta est.
Obiit a.d. XI Kal. Iul. anno MCMXIV Vindobonae.

Ne studeamus, ut digni simus proavis nostris, immo nepotibus neptibusque!

Subveniendi verbum subsequitur verbum amandi verbum omnium pulcherrimum.

Hi sunt generis humani inimici: barbaries et mendacium

Qui victimas audire non potest clamantes et spasmo laborantes, eius non refert, ubi primum illas
non iam videt et audit, quod clamant.

Ex litteratis et animo mollibus C his diebus XC numquam carnem comederent,
si ipsi bestiam occidere aut transfigere deberent.

Amor beatus cadi instar est, qui gaudii puteum tamdiu petit, dum frangatur.

Philosophia Graeca , quae post Romam translata est, favet studio genus humanum uniendi,
incipiens a Socrate, qui se appellat cosmopolitum, ad Terentium, cui nihil humani est alienum,
ad Ciceronem, qui caritatem humani generis summum proponit perfectionis gradum.



marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMXLIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 9. Jun 2024, 20:25

Virgineam per Aquam Romam fluere incipit humor
urbique unda tuo munere, Agrippa, datur.
Et fontanus adhuc perducitur humor in urbem,
semper ut in puteis murmuret unda recens.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17025
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMCCCXXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mo 10. Jun 2024, 15:39

Magnus Alexander moritur post pocula princeps:
Dicitur hunc regem dura necasse febris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17025
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMCCCXLVI annos

Beitragvon marcus03 » Mo 10. Jun 2024, 17:33

Alexander Magnus/ Ἀλέξανδρος ὁ Μέγας Macedonum rex et dux foederis Corinthii obit Babylonae.
In lucem editus est a.d. XIII Kal. Aug. anno CCCLVI a.C.n. Pellae.

Regis est eum de se malum dicere pati, quem beneficio affecerit.

Ut terra soles duos habeat non licet, ita Asia non habeat reges duos licet.

O te iuvenem beatum, qui quendam Homerum tuae virtutis invenerit praedicatorem!

Alexander, nisi essem, Diogenes esse vellem.

Morior multis medicis adiutoribus.

Vitam debeo meam meis parentibus, meo magistro vitam bonam.

Non timeo leonum ove duce exercitum.
ovium leone duce exercitum timeo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Di 11. Jun 2024, 09:27

Bild
mystica
Dictator
 
Beiträge: 2078
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc CLX annos

Beitragvon marcus03 » Di 11. Jun 2024, 13:27

Riccardus Georgius Strauss componista Theodiscus nascitur Monachii.
Decessit a.d. VI Id. Sept. anno MCMXLIX in oppido Garmisch-Partenkirchen in Bavaria Superiore
ad fines Austriacos sito.
Erat praefectus musicus inclutus et theatri rector.
Id studuit, ut iura auctorum reformarentur.

Mihi populus non prius exstat, quam fiant auditores spectatoresque.

In iis rebus, in quibus ab aetate annorum XV non es artis artifex tuae, es idiotes.

Qui musicus verus fieri vult, idem indicem ciborum componere posse debet.

Difficile est exitus scriptu. Beethoven et Wagner id conficere potuerunt.
Nullis nisi iis,qui sunt summi ingenii, id contingit. Mihi quoque contingit.

Vox humana instrumentum omnium est pulcherrimum, sed difficillimum est canere illa.

Uxor mea, filius meus, musica mea, natura solque mihi summae sunt beatitudini.

Mozarti modi, Beethoveni symphoniae, Schuberti canticula, duo actus Tristani symbola
sunt, quibus profundissime revelantur, quae insunt spiritui vera.
Quae inventa non sunt, sed inveniuntur in somniis eorum, quibus est privilegium se recipiendi.

Mea sententia Gustavi Mahler opus unum est ex gravissimis et iucundissimis rebus
in historia artium modernarum ingeniosarum confectis.

Cum in Aegypto versarer, opera Nietzscheiana cognovi, cuius Christianitatis contemptio bellicosa
mihi partim placuit, et illud fastidium, quod semper sentiebam erga religionem, quae fideles
onere liberet id praestandi, quod egerunt, confirmatum et auctum est.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc XCV annos

Beitragvon marcus03 » Mi 12. Jun 2024, 09:16

Anna Frank puella Iudaica nascitur Annaliesa Maria Frank Francoforti,
quae urbs sita est ad flumen Moenum.

Quae mense Februario vel Marte ineunte anni MCMXLV occisa est in campo
hominibus segregandis Bergen-Belsen, quod oppidum ad urbem Cellam pertinet.
Innotuit diurnario, quod in Batavia composuit, postquam cum parentibus et sorore
eo emigravit. Qua in terra annos duos occultata et a Nazistis proditione indagata ad supplicium
tracta est in loco supra dicto.

Illa symbolum est genicidii summae inhumanitatis aetate socialismi nationalis factae.

Quam pulchrum est neminem ullum momentum manere debere, dum mundum reddat meliorem.

Divitias, auctoritatem, omnia amittas licet, sed beatitudo, quae cordi inest proprio,
modo tegi potest. Qua,dum vives, iterum atque iterum bearis.

Fieri potest, ut homo quidam solitarius sit, etsi a multis amatus,
nisi homini alii est carissimus.

Memento omnes res pulchras, quae adhuc in et circum te sunt, et esto beatus!

Affabilitas, amor, beatitudo, nobis omnibus sunt hae res pretiosae,
sed sumus propensi ad eas non utendas.

Olim telum omnium acutissimum erit imprimis mens comis et clemens.

Scio, quid velim, mihi est id, quod assequi velim, mihi est sententia mea propria,
mihi fides est et quidam amor. Me eam esse sinite, quae sim, Tum ero beata.

Remedium optimum iis, qui sunt timore pleni, qui se desertos sentiunt aut miseri sunt,
in eo positum est, quod foras eunt locum petituri, quo sibi quietis esse liceat,
nullius in praesentia nist caeli Deique.
Nam numquam nisi eo tempore sentis omnia esse talia, qualis esse oporteat.

marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MCCVIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 12. Jun 2024, 16:26

Papa Leo moritur, Tiberis qua murmurat amnis,
tertius hoc nomen qui dedit ipse sibi.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17025
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc LIX annos

Beitragvon marcus03 » Do 13. Jun 2024, 11:16

Martinus Mordechai Buber religionis philosophus Austriaco-Iudaico obit Hierosolymis.
Natus est a.d. VI Kal. Feb. anno MDCCCLXXVIII Vindobonae.
Innotuit suis operibus, quae composuit de philosophia dialogica et Chassidismo, qui dicitur.

Nulli homines nisi qui inter se dicere possunt "TU", coniunctim dicere possunt "NOS".

Sole maturescunt fructus, homines amore.

Verbum TU dicens homo fit EGO.

Vera vita omnis est occurrere alii.

Deus per animalia et res alloquitur hominem, quae mittit in eius vitam.

Deus caritatem suam et ad pravissimos profundit.
Quam quomodo homo rationem conficiens severam et honore et merito iudicans
administret.

Mens ab homine declarata hominis est responsum ad id, quod est eius TU.

Bestiae oculi lingua magna usi loqui possunt.

Omnes controversiae inter me et alterum ex eo oriundae sunt,
quod non dico, quod revera dicere volo, nec facio, quod dico.

DEUS verbum humanum est summi plenum oneris.
Nullum aliud adeo pollutum est, adeo diruptum est.
Omnia genera humana suae vitae onus timoris plenae ad hoc verbum vi transtulerunt
et humi presserunt; in pulvere iacet eorum omnium ferens onera.
Animos ad eos advertere debemus, qui id lege sanciant, cum indignentur de iniuria et
ineptiis eorum, qui libentissime dicant sibi a Deo datam esse suam potestatem;
illud quidem nobis non est prodendum.


Nullum est peccatum, quo a Deo seiungamur.
Omnia, quae ad corpus pertinent et ex animo sincero fiunt, sacrorum faciendorum est.
Ascesis est perturbatio.

Cum Deo colloquamur modo licet, cum mundum bracchiis nostris complectimur i.e.
cum Dei veritatem et iustitiam in mundum inferimus.

Educatio quaeque ad id spectat, ut homo vinctus perveniat ad statum coniunctionis cum aliis.

Successus non est inter Dei nomina.

Amare est, quod ego praesto te.

Momentum omnium fertilissimum est illud, quo discimus docentes.

Personam humanam confirmari opus est, cum homo confirmetur opus sit homo.

Nullum invenitur discendi genus nisi id, quod in est positum, ut inter nos conveniamus.

Punctum Archimedicianum, ex quo meo in loco situs mundum movere possim,
est mutatio mei ipsius.

Si vitare incipiemus inter nos convenire, partem vitae summi momenti amittemus.
Simile est spirare desinendo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc LXXIII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 14. Jun 2024, 07:05

Computatrum, cuius multa primum confecta sunt, nomine UNIVAC (Universal Automatic Computer) emptori traditur. Quod constitisse fertur decies centenis miliis dollariorum.
Hodie est constaret dollariis fere XIII decies centenis miliis inflatione addita.

Ad munus fungendum usum est vinculo magnetico.
Constructum erat a Ioanne Presper Eckert et Ioanne Guilhelmo Mauchly.
Alter decessit anno MCMXCV annos LXXVI natus, alter MCMLXXX annos LXXII natus.

https://www.google.com/search?q=UNIVAC+ ... imoAs&ved=

https://www.in2013dollars.com/us/inflat ... 0?amount=1
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CIV annos

Beitragvon marcus03 » Fr 14. Jun 2024, 12:34

Maximilianus „Max“ Carolus Emilius Textor sociologus et nationis oeconomicus Theodiscus
moritur Monachii.
In lucem editus est a.d. XI Kal. Mai anno MDCCCLXIV Erfurti.
Quamquam iuris peritus, inter auctores est classicos sociologiae, cultus,
rei socialis, historiae inquirendae.

Docuit Berolini, Friburgi, Heidelbergae, Monachii.
Illius gregis fuit, qui MYTHOS HEIDELBERGENSIS appellatus est.
Cui cognomen attributum est "Marxii civilis".


Dubium profundissimum cognitionis parens.

Nihil est homini pretiosi homini nisi id, quod agit animi ardore.

Sermo montanus similis non est bigae, quam subsistere iubeas licet,
ut eas, si placet, conscendas et descendas ex iis.

Cum iis, qui fidei suae causa certant, colloquia habere non licet.

Monachus est primus homo secundum rationem vivens,
qui sibi proposuit ad vitam aeternam pervenire more systematico et per rationis instrumenta .

In fundamento laboris duri solo cogitatio subita se praeparare solet.

Ecclesia ordine paenitentiae et confessionis Europam aetatis mediae domuit.

Scientia empirica neminem docere potest,
quod debet, sed id solum, quod potest et - occasione data - quod vult.

Homo est animal oeconomicum, quod delet naturam.

Ordo oeconomicus capitalismi indiget illo studio pecuniam professionaliter merendi.

Ubi nihil invenitur, ibi non solum nullum est ius et imperatori et homini vulgari.

Homines desiderant homines summae sinceritatis sibi constantis,
fidei et animi ardoris in rebus ad facta pertinentibus.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc MMDCCLXXXVI annos

Beitragvon marcus03 » Sa 15. Jun 2024, 08:35

Astrologi Assyrii solis defectionem litteris mandant.
Quae adhibetur ad chronologiam historiae Mesopotamiae constituendam.

Tabula, in qua ille eventus per scripturam cuneiformem describitur,
sita est in Museo Britanno Londiniensi.
Scripturae auctor mensem tantum commemorant indiciis aliis neglectis.
De solis defectione agitur totius, qui quidem in Assyria modo partim observata est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCCXI annos

Beitragvon marcus03 » So 16. Jun 2024, 08:19

Ioannes/Giovanni Boccaccio scriptor et poeta Italianus in lucem editur aut Certaldone aut Florentiae.
Supremum obiit diem a.d. XII Kal. Ian. anno MCCCLXXV Certaldone.
Est humanismi aetatis ranatae ineuntis auctor narrandi traditionis prosaicae Europaeae.
Innotuit inter alia opere, quod inscribitur DECAMERONE.

Modo difficile est cognitu, quid sit saluti.

Qui verum dicit, non peccat nec confitens nec alicubi.

Cottidie quidem videmus id, quod nobis summae sit voluptati,
nobis saepe taedio esse primum, si eo ultra modum perfruamur.

Sapienti cuique nullus est dolor maior quam dolore de tempore perdito.

Amoris praecepto plus roboris inest quam praeceptis ceteris.

Inopia aperit oculos, quos clauserunt divitiarum.

Miserorum misereri humanum est.


marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CLXIV annos

Beitragvon marcus03 » Mo 17. Jun 2024, 09:35

Georgius Otto Augustus Wissowa philologus classicusTheodiscus nascitur
in oppido Novo Vico in Silesia sito.
Obiit a.d. V Id. Mai anno MCMXXXI Hallae.
Qui optime meruit de religione Romana investiganda.
Innotuit editione nova Paulyi Encyclopediae realis.

https://de.wikipedia.org/wiki/Georg_Wissowa
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CDI annos

Beitragvon marcus03 » Di 18. Jun 2024, 08:29

Maxim Gorki scriptor Russicus obit in urbe Gorki.
Natus est a.d. Kal. Apr. anno MDCCCLVIII in urbe Nischni Nowgorod Alexei Maximowitsch Peschkow.
Se ipsum vituperare posse tanta est necessitate opus est quanta est se lavare.

Alicuius misereamur non oportet, ei subvenire melius est.

Ex dictis multum didici i.e. ex eorum cogitandi modo.

Quodcumque pulchrum est, manet pulchrum, etsi flaccescit.
Amor noster amor esse non desinet, etsi moriemur.

Si beatitudo fiat licet in mundo, non prius aderit, quam feminae magnitudinem intellexerimus.

Nulli homini est cor nisi illi, cui proximi sint cordi.

Ingenio esse magno est sibi ipsi credere et robori suo proprio.

Quodcumque in mundo invenitur cum aliis comparatur nec absolutum est.
In quo nulla invenitur condicio, qua nulla inveniatur etiam peior.

Si labor tibi est voluptati, vita redditur gaudium.

Non in mente, sed in animo situm est initium.

Nos omnes sitimus caritatem humanam.
Sitienbus et panis male coctus placet.


https://de.wikipedia.org/wiki/Maxim_Gorki
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11627
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste

cron