Illius exercitationes stilisticae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 6. Apr 2012, 09:02

Tiberis hat geschrieben:etiam "chartas corrugare" haud male dictum esse puto.


Bona proposuisti! Placet. hoc ĭdem mihi in mentem vênit.
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 8. Apr 2012, 00:00

pristinum argumentum renovabo:
"vertraeumt", "verpeilt", "verplant (sein)"
--------------------------------------
salvete, optimi sodales!
quibus verbis eos discribebant veteres, qui mente nihil attenta modo ocilis sideribus infixis caespitarent vel pedem offenderent aut prolaberentur, modo suas res nescio ubi inscii relinquerent, modo laeva parte pro dextra haberent aut vice versa, denique corpore, non tamen animo viderentur adesse? Aloisius inter merendam suasit, ut dicerem "in nubibus versari". vobis quid videtur? quomodo veteres ipsi dixere? salvete, valete.

vos quae rescipseritis, legetis hic: viewtopic.php?f=18&t=30192&start=120

fortuito autem modo in ipso Georgesiano hanc in locutionem incidi, quae est "animo excurrere et vagari", quae sibi vellet "zerstreut sein". quae tamen vox ubi adhibita inveniatur, obscurum est. quis vestrum scit?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ThomasVulpius » So 8. Apr 2012, 11:45

ille ego qui hat geschrieben:fortuito autem modo in ipso Georgesiano hanc in locutionem incidi, quae est "animo excurrere et vagari", quae sibi vellet "zerstreut sein".


Ea elocutio, quam proposuisti, Chrîstiane, aptissima ad eam vocem esotericam significandam mihi esse videtur:

"Out-of-body-experience" vel brevius "Astralreise" (iter astrale).
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » So 8. Apr 2012, 19:54

ille ego qui scripsit / hat geschrieben:... hanc in locutionem incidi, quae est "animo excurrere et vagari"... quae tamen vox ubi adhibita inveniatur, obscurum est. quis vestrum scit?
Lege quaeso, amice, et perpende diligenter Cic. rep. 2, 7!
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Mo 9. Apr 2012, 21:33

gratias tibi ago, quod animum meum in hunc locum advertisti:
atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Mo 9. Apr 2012, 21:40

euge! eum ipsum locum videris repperisse, unde illud "mente excurrere et vagari" tractum videatur. Oxoniensi enim editione adhibita vidi in alio codice scriptum esse "excurrant" - qui coniunctivus certe cum indicativo vagandi pugnat. rete autem perscrutatus animadverti etiam esse, qui illo loco - per coniecturam - legere velint: "mente excurrunt et vagantur".
en! diligenter perpendi ;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Fr 8. Jun 2012, 21:55

"wann genau", wo genau" ...
---------------------------------
salvete, sodales doctissimi,
quomdo talia Latine dicantur, persaepe animi pendeo. en paucissima exempla:

"ich habe gehört, dass im september ein Lateinsprech-Kongress stattfinden soll. aber wann genau? / aber ich weiß nicht, wann genau?" (quibus mensis Septembris diebus?)
"wo genau am bahnhof wollt ihr euch treffen" (quo loco prope a statione sito? quo apud stationem loco? ...)
"komm morgen!" - "wann genau?" (quando (cras)? quo diei tempore? alia)

dum scribo, ut videtis, quaedam mihi in mentem iam venerunt. probatisne? an sunt aliqua commodiora?
bene valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Sa 9. Jun 2012, 11:39

Nescio an dici liceat "Quando tandem...?" / "Quo tandem loco...?" / "Oro te quam diligentissime mihi dicas, quonam loco ..." et alia multa eiusdem generis...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 9. Jun 2012, 11:56

gratias mi Conse!

rursus: "genau(er) wissen/kennen // nachragen ..."
----------------------------------------------

e.g. "du weißt genau / genauer als ich, wie sich die sache verhält"
"wir wissen nur, dass ... daher müssen wir genauer nachfragen"

haec mihi ipsi in mentium veniunt:

"genau": examussim / adamussim, diligenter / subtiliter / exacte / accurate
"genauer": diligentius, subtilius, exactius, accuratius

quae omniane cum verbis, quae "wissen" aut "nachfragen" significent, coniungi possunt? ;)

bene valete.
ille
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Sa 9. Jun 2012, 13:11

Ut initium faciam, mi studiosissime amice:
Inspice quaeso (ne plures adhibeam libros): (1) Andreas Fritsch, Index sententiarum ac locutionum, Saraviponti 1996, p. 67 s. v. certo scio eqs., p. 418 s.v. pro certo habere eqs., p. 8 s.v. accuratius dicere, explicare, tractare; (2) Meissner/Meckelnborg, Lat. Phras., p. 66sq. Praeterea subtiliter iudicare, disserere, scribere...
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 9. Jun 2012, 13:39

benigne, optime Conse!
aliquid tamen interesse puto inter "mit bestimmtheit wissen" (pro certo) et "detailliert wissen" ... :?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Sa 9. Jun 2012, 15:33

detailliert wissen] Forsitan liceat scribere: aliquid singillatim dissertum / perspectum habere.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 9. Jun 2012, 16:29

ac si comparatione opus est, fortasse interdum dici potest: "melius scire/nosse/compertum habere ..." = "genauer wissen"

sed iam ad aliud argumentum rapior ;)

"Probeklausur"
-----------------
primo in mentem venit "examen praelusorium", quod tamen nomen nimium ab usu omni classico videtur abhorrere (an dissentitis?). vox enim praelusorii rarissima est et cuius apud Georgesium ne mentio quidem fiat. fortasse "examen lusorium" dicere praestabit? vos quid iudicatis, sodales?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 10. Jun 2012, 00:21

"exercitorium" non magis classicum videtur ;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6981
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » So 10. Jun 2012, 01:09

nescio an dicere liceat " examen tentativum" - quae vox , licet minime sit classica, rem acu tangere mihi videtur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11899
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 9 Gäste

cron