Illius exercitationes stilisticae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » Mi 12. Okt 2011, 18:48

Quin "caeli quandam miram esse faciem" scribis, sodalis?
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17065
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Mi 12. Okt 2011, 18:53

placet! :-)
tamen mea interest cognoscere, quid intersit inter caeli faciem et speciem ... ;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Tiberis » Mi 12. Okt 2011, 19:03

ille ego qui hat geschrieben:velim autem, mi Tiberis, patefacias, unde hanc formulam hauseris: "animo affici / animo affectum esse",


ex George nostro (scil. theodisce-latine) :-D ; vide lemma "Stimmung".
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11898
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Mi 12. Okt 2011, 19:27

quid facilius! ;)

ille autem hinc videtur sumpsisse:

M. Tullius Cicero. De Officiis (M. Tulli Ciceronis Scripta Quae
Manserunt Omnia. Fasc. 48, ed. C. Atzert, 1932). (0474: 055)

book 1, section 66, line 7

Altera est res, ut cum ita sis affectus animo, ut supra
dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles,
sed ut vehementer arduas plenasque laborum et peri-
culorum cum vitae, tum multarum rerum, quae ad vi-
tam pertinent.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Mi 12. Okt 2011, 19:28

quamquam hoc "ut" non est consecutivum (ut aiunt) ...
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Do 13. Okt 2011, 21:44

"... in Person"
------------------
salvete sodales!
multae sunt viae, quibus Germanice idem significemus (stultitiae autem vox pro exemplo valeat):

- "die Dummheit selbst / in Person"
- "die personifizierte / inkarnierte / fleischgewordene D."
- "der Inbegriff der D." ...

quomodo illam notionem Latine exprimerem, cum aliquando iam inquirerem, incidisse me memini in talem fere verborum iuncturam: "speciem (?) virtutis (ipsius) praebere" (= "der Inbegriff der Tugend sein"). demiror tamen me eam non iam reperire - ne apud Georgesium quidem, ubi me invenisse paeno pro certo habeo .... hem ... :nixweiss:
siquis vestrum hanc, quam non memini, aut aliam formulam ante habuerit, qua aliquem "incarnationem" cuiuslibet rei dicamus, is ne dubitet, quin dicat!

bene valete!
ille
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Fr 14. Okt 2011, 10:09

Illi sal.
species virtutis] cf. Lucan. 6, 254: et vivam magnae speciem Virtutis adornat.
Licet uti et vocabulo exempli: exemplum fortitudinis (fortissimi viri) prodere (edere) &c. (Parum placet verbum dandi.)
Cf. Vitr. 1, 1, 6: et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Fr 14. Okt 2011, 18:42

benigne, mi Conse, ac commode, ut soles, rescripisisti :-)
nihil igitur videtur obstare, quominus dicam: "ille homo exemplum stultitiae est" (quamquam sermonem Latinum a tali generis inconcinnitate aliquatenus abhorrere constat) tacentes consentire putabo.
si autem dicis 'illum ... exemplum stultitiam edere', verbo edendi signifari suspicor potius unum aliquid stultissime ab illo homine gestum - quo se stultissimum praebeat vel praebuerit -, quam universam ac constantem eius naturam. vobisne quoque ita videtur - an fallor?
valete.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon consus » Fr 14. Okt 2011, 19:04

Lege modo, amice doctissime, et perpende Cic. Phil. 3, 15: Quis enim hoc adulescente castior, quis modestior? Quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis?
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » Fr 14. Okt 2011, 23:21

Deleui uerba quia ea loco falso nulla potione affectus posueram.
Zuletzt geändert von Zythophilus am Sa 15. Okt 2011, 13:10, insgesamt 1-mal geändert.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17065
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » Sa 15. Okt 2011, 00:28

nescio qua potiuncula obrutus, clarissima poeta, et sermone et loco fallebaris :roll:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 16. Okt 2011, 13:30

"rückblickend", "im Nachhinein", "in der Rückschau"
-------------------------------------------------------------
salvete, amici doctissimi!
estne unum verbum vel verborum plurium iunctura, qua haec verba Germanica Latine exprimamus? nunc quidem dicere solemus, quod parum Latinum videtur: "ex post" ;-)
exempli causa hoc videamus:

"Damals war ich wütend auf meine Eltern. Rückblickend haben sie aber richtig gehandelt."

talia mihi ipsi in mentem veniunt: "ut (mihi) nunc (quidem) videtur", "cum / si respicio ...", "respicienti (mihi) / nunc autem videtur / videntur" ...
estne autem vox propria ab ipsis veteribus saepe adhibita, quae me fugit? :-)
bene valete!
ille
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon Zythophilus » So 16. Okt 2011, 14:12

Ea quae proponis mihi apta uidentur.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 17065
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 16. Okt 2011, 14:36

gaudeo ;) gratias tibi, Martine!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Illius exercitationes stilisticae

Beitragvon ille ego qui » So 16. Okt 2011, 23:58

"akzeptieren", verba idem declarantia: "annehmen/hinnehmen", "sich abfinden mit", "bejahen" ... (+ hadern)
---------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
quam notionem (dico "akzeptieren") magis recentem quam vetustam esse conicio. tamen considerate mecum, amabo, quomodo talem sententiam in sermonem Romanum convertamus:
"Nachdem er viele Jahre lang mit seinem Schicksal (mit seiner Herkunft, alia ...) gehadert hatte, nahm er es als junger Mann endlich an"
=>
"multos annos cum sortem suam ..., iuvenis tandem ..."
mihi ipsi occurrerunt "pugnare cum" et "(ap-)probare", quae tamen ne satis idonea sint timeo.

bene valete et nimio huic verba Latina indagandi studio veniam date! semestri cras incohato quietem aliquatenus redituram sperare licet :-D


(per parenthesin: reclamate si verbum sortis parum idoneum visum erit!)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6977
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 9 Gäste